monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.280 > hlw17.152 > sectio 26 > bavPal.lat.1448.192 > uwbM.p.th.f.12.57 > csg248.114 > sectio 2 > bkeCod.15.95r > csg250.292 > bkeCod.15.74r > bmv343.174 > sectio 27 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, De Universo, 3, 1, 15
Aaron mons fortitudinis interpretatur; propter quod thuribulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit; et ruinam mortis, quasi quidam mons fortis, exclusit. Hic sacerdotio suo Christi exprimit sacerdotium, quia sicut ille eruore victimarum populum expiabat, ita et Christus sacrificio sanguinis sui peccata diluit mundi. Nam virga Aaron abscissa refloruit ac fructus prosulit: sic et arbor crucis Christi aeternae viriditatis et fructum vitae perpetuae per passionem Christi universo protulit mundo, demonstravitque Christi sacerdotium perpetuo esse mansurum, et credentibus in eum esse proficuum.